Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.1.1 | Cic. Fam. 13.1.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.1.5 |
13.1.1
etsi non satis mihi constiterat cum aliquane animi mei molestia an potius libenter te Athenis visurus essem , quod
iniuria , quam accepisti , dolore me adficeret , sapientia tua , qua fers iniuriam , laetitia , tamen vidisse te mallem ; nam quod est molestiae non sane multo levius est , cum te non video , quod esse potuit voluptatis certe , si vidissem te , plus fuisset . itaque non dubitabo dare operam ut te videam ,
cum id satis commode facere potuero ; interea quod per litteras et agi tecum et , ut arbitror , confici potest agam .
13.1.2
nunc te illud primum rogabo ne quid invitus mea causa
facias , sed id , quod mea intelleges multum , tua nullam in partem interesse , ita mihi des , si tibi ut id libenter facias
ante persuaseris .
is igitur Patro cum ad me Romam litteras misisset , uti te sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes , nihil scripsi ad te ob eam rem , quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri ; idem , ut veni Athenas , cum idem ad te scriberem rogasset , ob eam causam impetravit , quod te abiecisse illam aedificationem constabat inter omnis
amicos tuos .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.1.1 | Cic. Fam. 13.1.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.1.5 |